{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 322","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 322","ref":"322","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/322","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/322.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"In summa, Zona Torrida perpetuam quodam modo sentit aestatem, respectu Zonarum caeterarum; hyemem, hoc est, frigora penè nulla. Temperatur tamen, cum ferventissima est, perpetuis imbribus, & coelo nubilo, aut ventis frigidis flantibus ex Montanis altissimis, quae in illa Zona nihilominus nive perpetuo sunt tecta. Sentiturque gratissi ma haec & efficacissima refrigeratio, primum atque quis se vel sub arboris campestris vmbram ex violentissimis Solis radijs receperit: vt testantur, qui multorum annorum experientiam illis in locis sibi compararunt. Sub Tropico, in confinio Zonarum, Torridae & Temperatae, primum incipit aestas vnica confici in ipse alto solstitio & die longissima. tunc enim Sol illis per verticem transit; teliquo anni tempore toto praeter Ver ticem iicem vectus, in Austrum declinat. Aestus autem hic est violentissimus, longeque intensior, quam in locis versus Aequatorem, vel sub eo: quia Sol tunc & à vertice demittit radios, & multos ordine meridies, nulla propemodum mutatione declinationis animaduersâ, continuè aifligit, & dies longos, noctes breves esficit. Quin etiam hisce saeculis, sub Tropico Cancri violentiores sunt istae causae, quam sub Capricorni; quod Sol motu proprio, diutius in septentrione commorari viitur, quàm in Austro. Inter Tropicum & Polarem, seu in Zona temperata, loca Tropico vicina nihil differunt ab ijs qui sub ipso Tropico.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 321","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/321"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 324","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/324"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}