{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 328","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/328.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Solstitio. Cum igitur vmbra pergat viam Soli contrariam, sole se: versus occasum promoto, ipsa tendat ad ortum. Ergo spectanti suam vmbram, septentrionalis quidem videbitur versus dextram pergere, planè vt Nobis: Australis verò versus sinistram: qua vmbra, nos care mus. Nam ex Zonis Temperatis, quaelibet habet alterutram tantum vmbram, Septentrionalis dextram, Australis sinistram: rectius igitur ἑκατεροσκιοὶ dicerentur. Frigidarum incolae sunt quidem & ipsi Ἐκατερόσκιοι, sed placuit Authoribus illas à peculiari proprietate indigetare Periscios, eo quod vmbrae illis, Sole non occidente, circumcirca per omnes Horizontis plagas agantur. Quas figuras describit extremitas ombrae in qualibet Zona super Horizontis pplano? Materia est propria Gnomonices, genuitque nobis in Geometria doctrinam de sectionibus Conicis. Imaginandus enim est Conus, cujus basis sit circulus diei Naturalis, vertex in extremitate styli, cui est ad Verticem Conus alter, quem secat Horizontis planum, sectio circumscribitur per extremitatem vmbrae mobilem. Ergo iter vmbrae aequinoctialis in omnibus Zo nis est linea recta, praeterquam sub Polo, vbi linea projectionis vmbrae est Horizonti parallela, itaque in cum non incidit. Reliquarum vmbrarum iter, quod illae suis extremitatibus signant, est sectio Conica: quarum cum sint tria genera, finitae vt Ellipsis vel cisculus, infinirae vt Hyberbola seu sectiones oppositae, & media earum Parabole, finitatem quadaintenus affectans, cum sit tanem & ipsa infinita: in solis igitur frigidis Zonis om hae figurae existere possunt, sic vt illis proptia sit Ellipsis, quae sub ipso Polo est circulus perfectus; seu potius spirales, circulum vel Eclipsin affectantes, si plurium dierum quibus Sol non occidit, copulationem respicias: Planum eium Horizontis secat tunc coni latus vtrumque.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 327","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/327"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 329","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/329"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}