{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 334","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 334","ref":"334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/334.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"lius numine, vt favente, vt dictante illius spiritu de consiliorum ejus arcanis disserere possimus: & fas, quin & jus esse existimo, inquirere modestè in Numeros mensuras & pondera, ad quas regulas ipse omnia condidit, quia ipse harum rerum notitiam homini secum communem fecit, eaque in re non minimam particulam statuit imaginis suae in homine, comprobans quam fecerat, vt valde bonam; probaturus multo magis, si hujus imaginis lumine etiam vsum numerorum Ponderum & Mensurarum, quem ipse ereando demonstravit, in cognitionis lucem proferamus. Non sunt enim haec areana talia, quorum scrutatione nobis sit interdictum, sed sunt nobis speculi loco posita, vt illorum explicatione Bonitatem & sapientiam Creatoris quadamtenus intueamur. Cum autem duo potissimum sint causarum genera, quae Creator Opt: Max: passim secutus esse deprehenditur, formalis seu pulchritudo Archetypi, & finalis. seu vtilitas Animantum: Igitur existimo, si Creator hac in conformatione respexisset pulchritudinem figurarum demonstrabilium, non electurum fuisse Quindecangulum, cujus latus abscindit de circulo 24. gradus, quantam obliquitatem Eclipticae observarunt Indi, paulò minus Eratosthenes sc: 23. 51. s. Quamvis enim Quindecangulum sit figura demonstrabilis; demonstratio tamen ejus remotum obtinet gradum ab aequalitate, & accidentaria quodammodo est Quindecangulo vt tali, propriaque poxius Triangulo & Quinquangulo, quarum figurarum xi & propuetatibus expeditur haec demonstramo, vide supra fol. 181. figuram. Equidem haec extranea quodammodo demonstratio ninil Quindecangulo prodest ad compositionem corporis regularis, cum caeterae figurae demonstrabiles hanc compositionem & Σωματοποιησιν iuventvariè. Pulchritudo igitur figurarum alium habet locum, & nominatim in conformatione Orbium coelestium: in distributione Zonarum vsus Animantum, quae illam incoliturae erant, praecedere debuit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 333","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/333"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 335","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/335"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}