{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 359","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/359.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Secunda est in doctrina theorica vt per collationem Planetarum ad stellas fixas, loca eorum scire possimus quovis momento, cognitis priu arum locis, per quas transeunt Planetae Nisi enim prius observati essent Planetę, quibus locis consisterent ad certa quaedam tempora; Rationes motus eorum non possent in apertum proferri. Tertius & potissimus vsus hujus loci est iste: quia Ortus Occasusque siderum, signant certas Anni tempestates: His verò signis veteres Agricolae, & ex eorum traditionibus scriptores rei rusticae, nec non & Medici Poetae & Historici sunt vsi, nec intelligi possunt sine hac doctrinae parte. An non sufficeret, stellas ad aequatorem reserre Minimè. Nam 1. Aequator non est origine coelestis, sed terrestris tantum circulus, vt supra pluribus locis dictum. 2. Distantia fixarum ab aequatore, seu declinationes earum, successu sęculorum mutantur valde sensibiliter latitudo seu distatia ab Ecliptica manet quàm proximè eadem omnibus saeculis. 3. Progresus apparens fixarum secundum longitudinem ęquatoris, invenitur inęqualis diversis saeculis; secundum Eclipticam progressus aequabilitatem longè perfectiorem observat. 4.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 357-2","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/357-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/357-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 360","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/360"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}