{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 382","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 382","ref":"382","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/382","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/382.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Sed nulla hujus opinionis manifestior esse porest refutatio, illâ quam nostra nos docuit aet as, quando sidera sedibus suis in Zodiaco pristinis excessere oriunturque mensibus sequentibus, tempestates verò cum sole redeunt, & hodie signa illa sua pristina praeveniunt: jamque verum est quod canit Virgilius, Solemque suum sua sidera norunt, id est, retinet qualibet pars annta solstitio computata (uam naturam suumque ingenium & suas tempestates, stellis fixis magis atque magis in dies sequentes migrantibus. Doce comparare tempora hodierna cum Veteribus ex eodem signo expressi Ortus vel Occasus siderum? Ad hanc rem opus est longitudine & latitudino stellae, motusque Solis Ephemeride, accommodatis ad tempora Scriptoris, & hac quidem in forma Anni Iuliani veteris retro extensi. Tunc si Scriptor exprimit diem anni Romani, Ortumque vel Occasum stellae sub certa Poli elevatione, quaerendus erit in Ephemeride veteri locus Solis ad dictam diem. Deinde quaerendum est punctum Eelipticae cooriens cum stella vel unà occidens: & comparatione loci Solis cum hoc cooriente puncto, facile elucescet fides Scriptoris, &, si vera scripsit, species Ortus vel Occasus. Itaque resumpta eadem die Calendarij Romani etiam hodie, Politicorum quidem annorum summa exacta erit, at neque tempestas Anni, neque Sidera eadem illo die revertentur: & ratione quidem Anni Vertentis ventum erit ultra metam propositam; Anni vero siderij metam nondum erimus assecuti.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 381","label":"381","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/381"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 385","label":"385","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/385"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}