{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 392","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/392.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Arrigendae sunt aures quid hoc sibi velit. Nam addit Diebus 23. post solstitium id fieri. Alibi post dres XXIV. à solstitio in VIII. Cal. Iulij, ubi Caniculam appellat. Quod igitur a3. vel 24. dies à solstitio ad Emersum caniculae notat, id cum tabella consentit ad Eudoxi tempora. Nam solstitium conficitur in o. Cancri, & Tabella exprimit 22. Cancri, ferè complementum, qui arcus conficitur à Sole 23. diebus. Quod autem hunc 22. vel 23. Cancri, appellat r. Leonis, id cognationem habet cum illius aevi vulgata perplexitate, credentis Solstitia in octavis partibus signorum confici. Nam si Solstitij sedes, quae nobis est1. Cancri, transfertur à Plinio in 9. vel 8. Cancri, quod disertis verbis expressum est lib. 18 cap. 28, consequens est omnino, ut quem nostra tabella nominat 23. Cancri, is a Plinio habeatur pro s Leonis. Quare etiam haec annotatio Pliniana consensum priorum sequitur. Occasum Canis Heliacum sic describit Plinius. VI. Cal. Maji, Canis vesperi occuliatur Atticae, id est 26. Aprilis: alibi III Calendas Maj Aßyriae, id est 29. Aprilis. Ali bi, post dies unde Vigints ab aequinoctio verno, per id quatriduum varia centium observatione, in IV. Cal. Maji, Canis occidit, cus praecidere Caniculam necesse est. Vides loqui Plinium de Cane majore. De Canicula quidem frustra est Plinius. Non enim si haec praecedit oriendo, propterea & occidendo priores tenet: quin potius ejus Occasum sequi necesse est, ob id ipsum, quia praecedit ortu, contractiori utroque termino suae occultationis. Sed & illud obscurum, quomodo hic dicat IV. Cal. Maji esse post dies 21, ab aequinoctio Verno? an ergo vernum hic aequinoctium reponit in 9. Aprilis, à seipso dissentiens? Cum alias Aequinoctia in 25. Martij, 24. Sept. Solstitium in 24. Iunij ponat crebro. Anne bis hallucinatus hic est, in illius saeculi perplexitatibus, deceptus affinitate rerum.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 391","label":"TABELLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/391"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 395","label":"TABELLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/395"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}