{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 425","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 425","ref":"425","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/425","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/425.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Non igitur si subtilia nonnulla & captu difficilia proponi non debent incipientibus, aut si non praeferenda receptis & necessariis, illa proptereà neque scribi, neque privatim legidebent. Paucas Academias numerabis, in quibus lege receptum sit, explicari Metaphysicam Aristotelis: scripsit tamen & Metaphysicam Aristoteles; eamque, judicibus omnium facultatum Doctoribus, utilissimam. Hîc igitur, ut nemo Serenissimo vitio vertet, si Academiarum leges tueatur, si honorem etiam Academicorum, etsi judicio fortè peccaverint, contra censores praesumptuosos, contra rixatores importunos, defendendum existimet: ita vicissim & de Principe sapientissimo mihi haud facilè persuaderi sino; hoc illum petiturum, ut omnes publicè privatimque maneant intrahos Academicae Phiosophiae limites; nec quisquam privatim de proferendis illis, hoc est, de manifestatione operum Dei laboret. At neque de Coelo ipso pugnabit Serenissimus; scit enim Philosophos de visibili loqui; Christum de invisibili, seu, ut Scholae appellant, de Empyreo locutum; ut verò Christiani simplices accipiunt, de sedibus beatis, ad quas nulla unquam pertinget corruptio: cùm de hoc nostro visibili, non Tycho, non Ego, sed Christus ipse pronunciet, Coelum & Terra transibunt, & Psaltes, Ipsi ut vestimentum veterascent: & Petrus, Radicitus tollentur, & Igne combusti solventur. Quid quòd ne aeternitatem quidem, si esset, destruerent istae in Coelo alterationes; non magis quàm ipsius Telluris aeternitatem, aequè creditam Aristoteli, destruunt alterationes terrestres, quippe perennes, & in circulum redeuntes. Sed hoc argumenti genus fortè nimium litigiosum videbitur in Aristotelem. Utamur igitur potiùs ipsius testimonio; qui non undiquaque sibi similis, in Metaphysicis quidem, motum coelestibus circularem tribuit, propter seipsum, moveri ipsa tradens ut moveantur: at in libris de Coelo, rebus ipsis admonitus, nescio quid simile terrestribus nostris negotiis, multiplex id & turbulentum, astris, imo eorum motoribus tribuit, quibus illi machinationibus & motibus, finem alium extra motum ipsum, & quaerant, & difficiliùs alius alio consequatur: adeò quidem, ut in Lunâ etiam ipsam motuum paucitatem testem adducat inferioris Lunae conditionis, majorisque cognationis cum Terrâ.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 424","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/424"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 427","label":"LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/427"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}