{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 436","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 436","ref":"436","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/436","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/436.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Quartum verò idem penitus omittit, fixarum sphaeram non multo majorem exhibens quàm est sphaera Saturni Qua Aaa Quae vicissim loco secundi principij substituis, & quae insuper addis ad genuinam formam mundani domicilij, seu natura coeli pertinentia Etsi planetis singulis singuli relinquendi sunt motus veri: attamen hos motus ipsi moventur non seipsis, nec per conversionem sphaerarum, quae solidae nullae sunt: sed Sol in centro mundi, conversus circa corporis sui centrum & axem, hac sui conversione fit planetis singulis causa circumeundi. Amplius, etsi planetae revera fiunt à Solis centro Eccentrici: non sunt tamen aliqui circuli minutiores, Epicycli dicti, qui conversione sui varient haec intervalla Planetae & Solis: sed ipsa planetarum corpora vi insitâ praebent occasionem hiuic variationi. Quae igitur erit materia libri Quarti? Continebit liber iste IV. ipsissimam physicam coelestem, seu formam & rationes operis mundani, causasque genuinas motuum. Et hoc erit illud primarium Astronomi munus, de quo lib. I. pag. 5. scil. Demonstratio hypothesium suarum. Recense libri IV. partes primarias. Partes libri IV. potissimum tres erunt: Prima de corporibus ipsis; secunda de corporum illorum motibus; tertia de motuum accidentibus realibus. Prima enim docebit conformationem totius vniversi, distinctionem ejus in partes seu regiones praecipuas, locum Solis in ejus centro: numerum, magnitudinem & ordinem seu situm sphaerarum planetaria. rum; denique proportionem inter se omnium mundi corporum.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 435","label":"ENTOME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/435"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 437","label":"ENTOME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/437"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}