{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 444","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 444","ref":"444","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/444","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/444.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"lea Quibus verò argumentis astruis Solem in ipsißimo mundi centro situm esse? Horum aliqua suppeditant nobis vetustissimi Pythagorei & philosophi Italici apud Aristorelem lib. 2de coelo cap. 13. & desumuntur à dignitate tam Solis quam loci, & aSolis officio in mundo vivificandi & illuminandi. Dic primum Argumentum à dignitate Sic habet ratiocinatio Pythagoréorum ad verbûm ex Arle: corpori dignissimo & preciosissimo digniorem etiam locum deberi. Iam verò Solem quidem (pro quo ipsi Ignis vocabulo sunt vsi, ex instituto Sectae occuitantes sua dogmata) digniorem esse Tellure, totiusque mundi preciosissimum & dignissimum, vt paulò ante ostensum. Atqui superficiem & centrum seu, meditullium esse binos sphaerici terminos. Horum igitur alterum Soli competere: Non verò superficiem, nam id corpus quod est totius mundi praecipuum, debuisse omnium maximè custodiri: centrum verò aptum ad hanc rem esse, quod ideo lovis custodiam appellitare soliti sunt. Itaque non esse par vt Tellus in medio sit: Soli enim illum locum competere, Tellutem verò annuo motu circa medium ferri. Quid respondit ad hoc argumentum Aristoteles? 1. Dicit illos sumere inconcessa, scil. idem esse medium & magnitudinis (hoc est sphaerici) & rei (h. e. corporis mundani,) & ipsius adeò Naturae, (h. e. informationis seu vivificationis.) Atqui vt in animalibus non sit idem medium & vivificationis & corporis (cor enim intus quidem est, at non aequaliter ab extremis abest) sic etiam de coelo cogitandum, neque metuendum incolumitati totius vniversi, aut praesidium ad centrum collocandum: quin potius quaerendum illud cor mundi seu medium vivisi cationis quale corpus sit, & in quo mundi loco situm 2. Vult ostendere dissimilitudinem medij naturae à medio loci.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 443","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/443"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 445","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/445"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}