{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 448","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 448","ref":"448","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/448","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/448.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Nami si totus mundus qui sphaericus est, indiget Solis lumine & calore aequaliter; optimum igitur, Solem in medio esse, vnde aequaliter ista in omnes mundi plagas dispertiatur: quod fit aequabilius & rectius, quiescendo in centro; quàm circumeundo circa illud. Nam si accederet aliquas partes calefactionis caussa; recederet ab oppositis, causareturque vicissitudines, ipse existens simplicissimus. Et mirum est, quosdam ludibrij caussa vti similitudine, luminis in medio laternae: cum aptissima sit similitudo; minimèque ad exagitandam hanc sententiam comparata, sed potius ad depingendam vim huius argumenti cum primis idonea. 2. De lumine verò peculiaris texitur demonstratio, concinnitatem supponens, non necessitatem. Finge spaeram Fixarum esse speculum concavum: notum est, oculum in centro talis speculi collocatum vndiquaque seipsum intueri: & si lux sit in centro, eam vndique à superficie concava repercuti angulis rectis, repercussos coire rursum in centro: atqui id in nullo alio concavi puncto fieri potest, praeter quam in centro. Ergò cum Sol sit fons lucis, mundi oculus: centrum ei debebitur, vt (ipse in divina symbolisatione Pater) seipsum in tota superficie concava (quae Dei filij gerit symbolum) contempletur, & in ea sui imagine sibi complaceat, seque ipsum illuminando illustret, calfaciendo incendat. Huc pertinent versiculi melici: Tuam ô qui faciem inspicis Vndiquaque resultant Aetheris vmbilice, Vitreum per inane fluentum Fulgurum scatebra, Sol, Quae reflexa resorbes. Copernicus tamen Solem non penitus in","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 447","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/447"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 449","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/449"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}