{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 45","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Intelligo ortum caeterarum figurarum; Videtur igitur Sphaericum esse inter primigenias, nascitur enim fluxu semicercularis lineae circa polos & axem immobiles: itaque linea circularis erit illa prior? Modus istecreandi Sphaerici tantummodò geome tricus est, seu potius mechanicus, Geometris vsitatus ad juvandum captum tyronum: Naturae verò Sphaerici, seu considerationi ejus metaphysicae nequaquam est conveniens. Circumducto namque semicirculo, puncta quaedam ut dictum, quiescunt, proxima tardè, media velocissimè moventur; cùm ipsum Sphaericum sit undique sui ipsius simile; cùm etiam in ortu primigeniarum, quae viliores sunt, aequabilissimus omnium punctorum fluxus fuerit. Cùmque caeterae primigeniae lineamenta habeant, quibus sic genitae fuisse intelligantur; in sphaerico contra nullum nujus hujus geniturae vestigium est; nihil enim in ea, quod prae reliquis punctis poli rationem habeat. Non est igitur haec genuina & metaphysica ratio geniturae Sphaerici. Denique unea semicircularis, quippe gignens, prior esset Sphaerico, quippe genito; quod est absurdum & impossibile; cum posterior non sit tantum Sphaerico, sed ipsis etiam planis figuris. Proba hanc posterioritatem linea semicircularis?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 44","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/44"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 46","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}