{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 46","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Duobus modis intelligitur oriri circularis linea: primus vulgaris & mechanicus, est iste, ut circini vno brachio stante, circumeat reliquum, quoad in sua fuerit reversum vestigia: quanquam hic modus à natura circuli est alienus, incipit enim à certo puncto, cùm nihil sit in circulo quod initij rationem habeat. Nequit igitur sic existere circularis linea, sine plana superficie, cui illa insit; nequit creari superficies sine rectae, recta sine puncto, nequit esse punctum sine situ in loco, locus sine figura, quae contineat locum, cujusmodi figura, locum circumscribens, est Sphaericum: à Sphaerico igitur initium puncti, lineae, superficiei planae, & circularis lineae. Alter modus metaphysicus, et naturae quantitatum accommodatus, quo gignitur circularis linea, est per sectionem Sphaerici, factam a plano: rursum igitur tam planum, quàm sphaericum, ut subjecta & instrumenta gig. nendi, oportet praeexistere lineae circulari. Sphaericum igitur prius est etiam circulo. Num igitur planè est ingenita figura Sphaericum: Ingenita dicitur respectu figurarum caeterarum, quia nullo illorum modorum gignitur: sed potiùs puncta & locum praestat gignendis caeteris: per se verò habet quendam generationis modum longè diversissimum, non ab alio, sed à suo intimo puncto, de quo infra. Proba Sphaericum etiam figurarum simplicissimam & perfectissimam esse? Omnis in multiplicitate imperfectio est, in simplicitate pulchritudo.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 45","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/45"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 47","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/47"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}