{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 47","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/47.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Caeterae figurae, quae perfectae dicuntur, clauduntur planis, suo quaeque numero, in quae & resolvuntur seu dividuntur; quae plana, cum sint inter se unius omnia similia, perfectionis nomen pariunt. Sphaericum continetur vnica superficie, undiquaque sibi similimâ, inque seipsam redeunte, seque ipsam terminante: nec ullum uspiam est vestigium, quod ad divisionem figurae praeeat. Quòd autem in partes est dividua, id ei accidit, ut quantitas est, non ut Figura. Deinde caeterae figurae non sunt perfectae, nisi trinis constent dimensionibus, intusque sint plenae & quasi materiatae, unde & corpora dicuntur: Sphaericum immateriati tationem habet, quia intelligitur sine soliditate interna. Differunt namque globus & Sphaericum. Illud enim globus est, quod de solido corpore sphaericum intus exhaurit, & intra se condir. At immobile non dices Sphaericum, cùm ad motum nulla figura sit aptior? Motus in Geometricis non rectè tribuitur figuris, quippe nulla figura purè geometricè mobilior est alterâ. Physicè verò si consideres, verum est secundùm quid. Nam si corpus rotundum ponatur in plano, accedatque motor extraneus: duabus his conditionibus positis mobilis figura est. Sic etiam figurae angulosae secundùm quid sunt stabiles, si nimirum collocentur in planitie super planorum suorum uno. Sin autem talem figuram colloces super suum angulum, juxta Sphaericum, quod totum angulus est: sphaericum quidem quiescet, angulosa verò seipsâ movebitur, inque unam suarum planitierum procumbet. Itaque eo ipso immobile etiam Sphaericum dicitur, quia nulla in parte causam ullam intra se habet ad motum, cùm sit undiquaque simile sui. Sed nec extra se in alia aliqua quantitate causam motricem, aut Geometricis proprietatibus ad motum physicum dispositam invenit, cùm probatum sit, esse primam figurarum omnium. Qui probabis, Sphaericum sibiipsi alijsque sufficere? Figurae caeterae, ut dixi, planis, plana lineis, lineae punctis, describuntur & comprehenduntur & terminantur, puncta verò situm requirunt in spacio: at spacium vult determinari aliquo ambiente.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 46","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/46"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 48","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/48"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}