{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 482","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 482","ref":"482","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/482","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/482.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Hoc ipsum, vt axioma vsurpatum, dignitatem suam haber inde, quia Terra est domicilium mensurantis creaturae, quare & ipsa corpore suo metitur minus etiam Lunae corpus, velut prius metiebatur Solis corpus se majus: & semidiametro sua metitur semidiametrum orbis Lunae; vtrumque verò sub ratione aequalitatis idcò, quia solius Lunae orbis L, circa T Terram est situs, sicut terrae orbis circa Solem: itaque mensuratio orbis & corporis Lunae, prae corporibus planetarum caeterorum, est Terrę propria, non minus quàm prius orbis & corporis Solis mensuratio. In propria verò mensuratione, par est obtinere rationem aequalitatis, vt primam & principem; si nihil impediat. Alterum quod sequitur ex praemissis longo demonstrationis ambitu, quem vide in meo Hipparcho, est haec; quòd hac ratione semidiameter orbitae Lunae, seu distantia TL, medio loco proportionalis fit inter distantiam TS, seu semidiametrum orbis Telluris, & inter semidiametrum corporis Telluris: vt sicut T semidiameter Terrae est ad TL semidiametrum orbis Lunae, sic TL sit ad TS semidiametrum orbis Tellaris vel Solis. Hic iterum est aliqua proportionis vtriusque aequalitas, etiam seipsa verisimilis, quia quod est Soli orbis Terrae, circa Solem positus, id est Terrae, orbis Lunae, circa terram positus. An etiam observationes astipulantur huic inter vallo Lunae & Terrae? Omnino ad vnguem: nam Braheus Lunę perigaeae distantiam a Terra invenit paulò minus quam 54 semidi: Terrae in quadris, Apogęae in ijsdem quadris majorem quam 59, minorem paulò quam 60: cùm ex his principijs conficiatur illa quidem 54. ista verò 59.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 481","label":"481","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/481"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 483","label":"483","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/483"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}