{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 484","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 484","ref":"484","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/484","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/484","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/484.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Itaque corpus Solis continet corporum Lunae plus quàm ducenta millia. Quae globorum planetariorum inter se mutuo est proportio? Nihil est magis Naturae consentaneum, quàm vt idem sit ordo magnitudinum, qui est & sphaerarum, vt ex sex primarijs planetis minimo sit corpore Mercurius, quia intimus est, & orbem angustissimum obtinet; proximè major sit Venus, sed adhuc minor Tellure, quia angustiore quàm haec orbe circumit, laxiore tamen quam Mercurius; Tellure proximè sit major globus Martis; quia hujus orbis jam est exterior & amplior, superiorum tamen imus; rursum major globus lovis, superiorum medius, denique maximus mobilium Saturni globus, quia est altissimus. Cùm autem tres sint dimensiones corporum, vel secundum diametros vel secundum superficies, vel secundum spacia superficiebus contenta seu corpulentiam; & diametrorum quidem proportionis, dupla sit, quae est superficierum, tripla quae corporum; consentaneum est, proportioni intervallorum vnam ex his tribus globorum accommodatam esse. Verbi causa, cùm Saturnus sit decuplo ferè altior à Sole, quam Tellus: aut diameter Saturni erit decupla diametri Telluris, superficies superficiei telluris centupla, corpus millecuplum corporis Telluris: aut Saturni superficies erit decupla superficiei Telluris, vt corporum proportio fiat sesquialtera proportionis intervallorum, & sit Saturnus trigecuplo major Terra, sicut & trigecuplo est tardior, diametrorum verò proportio, fiat saltem dimidia proportionis intervallorum, scil. tripla paulò plus: aut denique corpora ipsa habent proportionem intervallorum, vt Saturnus sit saltem decuplo major Terra sicut est & decuplo altior, in superficiebus verò servetur bes proportionis intervallorum, in diametris triens: & ita diameter corporis Saturni sit paulo major quàm dupla diametri de corpore Telluris. Ex hisce tribus modis primum citra controversiam repudiant cùm rationes archetypicae, tùm etiam observationes diametrorum, habitae instrumentis Telescopij Belgici: secundum Ego hactenus, tertium IoRemus Quietanus probat. Pro me stare videbantur rationes archetypicae meliores; pro Remo stant observationes, sed in tantâ scrupulositate metuebam, ne omni exceptione majores non essent. Cedo tamen locum Remo & observationibus. Nam lupiter acronychus in perigaeo Eccentrici crebrò mihi visus est occupare circiter 5o. secunda, Saturnum Remus censet occupare 30.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 483","label":"483","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/483"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 485","label":"485","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/485"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}