{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 499","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 499","ref":"499","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/499","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/499.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"LIBRI IV PARS II. De motu corporum mundanorum. I. Quot & quales sint motus. Quid sentit Copernicus de motu corporum, quid illi movetur, quid quiescit? Motus localis duae sunt species: vel enim convertitur totum loco suo manens, partibus verò invicem succedentibus; qui motus Δινὴσ ἕῶς, seu Tornationis, Turbinationisve, à similitudine, aut Versionis ab instrumento Verrice, dici potest: aut ipsum etiam totum de loco in locum fertur circulariter; quem motum Graeci Coραν, Latini ferè circuitum aut circumlationem, aut ambitum; vtrumque verò communiter revolutionem appellant. Solem igitur Copernicus ponit apud centrum mundi consistere, ratione totius, centro sc: & axe, immobilem: quem tamen ratione partium corporis, circa suum setcentrum & axem, converti, à paucis annis deprehendimus sensu, quod dudum asserueram rationibus; celeritate quidem tanta, vt spacio 25 vel 26 dierum vna conversio absolvatur. Jam vt quisque primariorum est Soli propior, ita breviore periodo circum Solem fertur, sub eodem quidem communi circulo Zodiaco, & in plagam omnes eandem, in quam partes corporis Solis praecedunt; Mercurius spacio trium mensium, Venus sesquiocto, Tellus cum coelo Lunae duodecim, Mars vigintiduobus semis, seu minus quam duobus annis, Iupiter duodecim, Saturnus triginta annis.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 498","label":"498","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/498"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 500","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/500"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}