{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 500","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 500","ref":"500","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/500","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/500.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Fixarum verò sphaeta Copernico penitus est immobilis Tellus interim circa suum etiam axem, & circa Terram Luna circumvolvitur, rursus in plagam vtraque, si ad exteriora mundi respicias, eandem, in quam omnes primarij. Omnes autem motus Copernico sunt tantum in directum & continuum, nulla penes illum statio in rei veritate, nulla retrogradatio. Quibus argumentis probatur Fixarum sphaeram non moveri? Quòd illa non convertatur circa centrum & axem, demonstratum est libro I. Nam quicquid hujus in oculos incurrit, totum id terrae tribuimus. Argumenta cętera requirantur ibi, fol 104, & sequq. Duo Sola hujus loci propria repetamus. Vnum à celeritate. Nam si sphaera extima saltem 4. 000 o0o diametros Solis in dimetiente habet: circumferentia longa erit 12566370: quae si tota intra 24 horas volvitur, in vna gitur volventur 523600, in vno minuto 8727, in vno secundo, quod ferè aequat pulsum hominis, transibunt 145 diametri Solis, quaelibet non minor i3 millibus milliariorum Germanicorum: itaque spacio temporis, quo semel dilatatur iterumque contrahitur arteria, pulsu geminato, circiter septuagies quinquies centena millia milliarum circuli maximi volverentur, & Saturnus, bis millies angustiori orbitâ, adhuc ferè per 4000 milliaria trajiceret. Alterum argumentum destruit omnem omninò motum sphaerae fixarum: quippe non apparet, cui bono, cùm extra nihil sit, vnde aut quorsum illa translata, situm & apparentias variet: obtineatque per quietem, quicquid nancisci posset motu quocunque. Nam ex hujus quiete intelliguntur motus omnium corporum; & nisi illa locum praeberet, quod rectissimè praestat quiescendo: moveri nihil posset. Quomodo se habet proportio periodicorum temporum, quae assignasti mobilibus, ad proportionem jam praemissam orbium, in quibus illa behuntur? Non est aeqvalis proportio temporum proportioni orbium, sed major ea, & quidem in primarijs planetis praecise sesquialtera illius.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 499","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/499"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 501","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/501"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}