{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 504","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 504","ref":"504","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/504","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/504.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Nam si, quod rationi nostrę de coelo videtur compositum, componenti circulos, id in ipso coelo simplex est; in coelo igitur non sunt compositi invicem circuli ad vnum motum effigiandum: falsum igitur supponit astronomus, & quod summoperè mirum, ex merè falsis verum elicit: id verò est honorem astronomiae destruere, quem Aristoteles in libris Metaphysicorum asseruit, audiendos existimans astronomos super forma & dispositione motibusque corporum coelestium. Quin imò Ptolemaeus seipsum prodit, quid optet: jubet enim confingere hypotheses quàm simplicissimas, si fieri potest. Itaque si quis simpliciores ipso confinxerit, geometricè intelligendo: suas ille compositas hac excusatione contra non muniet, sed proferre illas jubebit, quae nobis, hominibus de terra, videbuntur simpliciores; etiamsi exemplis vtamur terrestribus. Quantum ad philosophiam: negabunt philosophi hoc iufficere, vt materia corporis coelestis sit liquida & permeabilis à globis, eoque non resistat motionibus globorum per illam: quaerent enim, quid sit illud quod globum ipsum circumagat, pręsertim si constet materiam globorum reniti motoribus: quaerent qua vi motor corpus de loco in locum moveat, nullo substante campo immobili, cùm neque adsint rotundo corpori adminicula pedum aut alarum, quorum motatione animalia corpus hoc suum per auram aetheream, ceu aves per aërem nisu quodam & renisu illius aurae, transportent: quaerent quo mentis lumine, quibus medijs centra circulorum orbitasque circumectas motor vel perspiciat vel efformet. Denique non fert Theologia, non rerum natura, vt Ptolemaeus, gentili superstitione imbutus, astra Deos visibiles faciat (ex aeterna se. ipsorum motione, vitam immortalem conijciens) illisque plus tribuat, quam Deus ipse conditor habet; vt scilicet rationes geometricae simplices is, quae sunt revera compositae, quarumque intellectum Deus homini, imagini suae, communem secùm esse voluit. Dic etiam sententiam Aristotelis, quomodo ipse putet planetas circumire. Aristoteles, solidis orbibus coelum refertum credens(licet aequivocae materiae) & philosophi posteriores, quos secuti esse videntur Arabes, & post eos Purbachius Theotiarum scriptor: hi, inquam, primum crediderunt astronomiae de numero circulorum ad demonstrandas apparentias necessario: sic Aristoteles Eudoxo & Calippo credidit de orbibus 25.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 503","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/503"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 505","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/505"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}