{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 506","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 506","ref":"506","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/506","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/506","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/506.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Cùm autem haec essentiae coelestis duratio aeterna, videretur illi, totius mundi bonitas & perfectio, quippè opposita interitui, qui malum quid erat: principijs quoque illis perfectionem summam tribuit, ejusque intellectionem, & ex intellectu boni, voluntatem id prosequendi, ne quod bonum est, non benè faceret: quo pacto mentes separatas & denique Deos, aequê atque Ptolemaeus, nobis introduxit, motus coelorum perennis administros. Quin & Scaliger professione Christianus, alijque sectatores Aristotelis disputant, hunc motum orbium esse voluntarium, & principium voluntatis illis motoribus esse intellectionem & desiderium. Et sanè si mundus aeternus esset, quod contenderat Aristoteles; ad minimum plaga certa, in quam volvitur planeta, testaretur de intellectione. Negare enim hristiani non possumus, summam sapientiam praesedisse institutioni motuum, qua in plagam quilibet suam incitatus & quasi è carceribus in sua spacia dimissus fuit: id verò munus Aristoteles motoribus ipsis, quippe aeternis, transcripsit. Additae etiam fuerunt animae motrices, orbibus ipsis arctius alligatae, eosque informantes, ut intelligentia tantummodò assisteret: vel quòd necesse videretur mo torem primum & mobile in aliquo tertio convenire: vel quòd potentia motus, ratione spacij traijciendi finita esset, nec infinitae celeritatis esset motus, sed tempore descriptus, ad spacium admenso: quod argumento erat, certam & dimensam esse proportionem potentiae motricis ad corpus mobile adque spacia. Per hanc itaque soliditatem orbium, & per constantem fortitudinem potentiae motricis, omnibus omninò motibus seu apparentijs coelestibus ita prospectum erat, vt dato motus principio, jam porrò omnis varietas motuum ex dispositione & pluralitate orbium proficisceretur, sine labore, aut sollicitudine intelligen tiae: movebanturque orbes, super polis quiescentibus eo ferè modo, quo libro 1.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 505","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/505"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 507","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/507","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/507"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}