{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 513","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 513","ref":"513","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/513","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/513","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/513.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Etsi res à nobis remotissimae, & quae sine genuino exemplo sunt, difficiles habent explicatus, & censuram efficiunt lubricam admodum, vt verè monuit Prolemaeus: si tamen verisimilitudinem sequamur, attenti ne quid nobis ipsis contrarium statuamus: haud obscurum esse poterit: neque mentem aliquam introducendam esse, quae dictamine rationis & veluti nutu globos circumagat, neque animam, huic quidem circumlationi, pręficiendam, quę sic, vt fit in convolutione circa axem, virium ęquabili contentione faciat impressionem in globos: sed solum & vnicum esse corpus Solare, situm in medio totius vniversi, cui motus iste primariorum planetarum circa corpus Solis, possit asscribi. III. De revolutione corporis Solaris circa suum axem, ejusque effectu in motu planetarum. Quibus caussis adduceris Vt Solem facias caussam mobentem, seu fontem motus Planetarum? Quia apparet, quanto quiliber planeta longius caeteris à Sole distat, tantò illum incedere segnius, ita vt proportio periodicorum motuum sit sesquipla proportionis distantiarum a Sole. Ex hoc igitur ratiocinamur Solem esse fontem motus 2 Idem vsu venire singulis planetis audiemus infià, vt quanto magis appropinquat vnus aliquis planeta Soli quovis tempore, tanto provehatur seipso celerior in proportione exquisitè dupla. Nec Ff3. Nec abludit dignitas aut aptitudo corporis Solaris, quod pulcherrimum est, & rotunditatis absolutissimae, maximum etiam, & fons lucis atque caloris, inde omnis vita in vegetabilibus scaturit: adeò vttalor & lux quaedam quasi instrumenta censeri possim idonea Soli ad motum planetis inferendum. 4. Imprimis verò numeros omnes probabilitatis implet Solis in suo spacio rotatio circa axem immobilem, in plagam eandem, in quam omnes planetae sequuntur; & periodo quidem breviori quàm proximus illi & citissimus omnium, Mercurius.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 512","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/512"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 514","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/514"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}