{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 515","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/515.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"2 Animam autem potius statuendam esse putò, quàm formam inanimam, quia ex macularum in Sole ortu & discussione, exque illuminatione inaequali partium ejus diversarum diversis temporibus, apparet, non vnam continuam & perpetuò vniformem esse energiam in omnibus corporis Solaris partibus, sed admittere motum & variationem & vicissitudines, fierique talia in globo Solis, qualia in globo Telluris, mutatis mutandis, vt ex intimis ejus visceribus hinc inde nubium simulachra (quae sunt forsitan atrae fuligines) expirent, consumptaque earum materiâ, lux partium, quae orius illis maculis erant tectae, fiat nitidior: quae vicissitudines cùm sint perennes, sapiunt animae potius praesidium, quàm formae simplicis. 3. Ipsa etiam per se lux cognatum quid est animae: non minus quam supra lib. I. de calore hoc idem fuit comprobatum. Nihil enim penes nos inflammatur, id est luminosum efficitur, quod non ab anima aliqua in corpore fuerit prognatum: vt ligna ab anima stirpis, spiritus vini ab anima vegetante vitis, scintillae ex ferro & lapidibus; quę res sunt excoctae in visceribus terrae, ab anima Terrae. Lucem verò cognatum quid esse flammis nostratibus, patet inde, quia lux condensata speculis cavis aut vitris convexis, incendit vt flammae & carbones. Itaque corpus Solis, in quo lux insidet originaliter, consentaneum est anima praeditum esse, quae inflammationis illius author; custos & continuatrix sit. Nec aliud suadere videtur Solis officium in mundo, vt sicut omnia illuminaturus, lucem est sortitus in suo corpore: sic omnia calefacturus, calorem, o mnia vivificaturus, vitam etiam ipse corporalem, omnia moturus, principium & ipse motus, & sic, animam in se habeat. Num etiam mentem aut intelligentiam Addes Solis animae, quae moderetur hunc ejus motum circa axem?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 514","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/514"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 516","label":"II. DE CAVSIS MOTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/516"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}