{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 530","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 530","ref":"530","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/530","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/530.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Valere verò ad inferendum motum specie corporum mutuò commeantes, patet in eadem Luna, quae per emissam speciem penes nos movet maria. Exemplis igitur non caremus. Nec nos modus fatigat, quem mente perspicimus qualis sit: sola incredibilis fortitudo hujus speciei nos suspensos tenet. Atqui rectè hic cum Ptolemaeo respondere possumus, aequum nequaquam esse, vt ex imbecillitate nostra, virtutes divinorum operum, ex parvitate nostra, magnitudinem illorum aestimemus. Modi quidem & figurarum aestimatio menti competit, magnitudinis aut parvitatis, hoc est, quantitatum indefinitarum, nullus in hac aestimatione census esse debet. IV. De causis proportionis periodicorum temporum. Dixisti in principio hujus speculationis de motu, pertodica planetarum tempora reperiri exactissime in proportione suorum orbium seu circulorum sesquialterâ; quaero quae sit hujus res causa? Causae ad constituendam temporis periodiei longitudinem, concurrunt quatuor. Prima est itineris longitudo, secunda pondus seu copia materiae transportandae, tertia fortitudo virtutis motricis, quarta moles seu spacium in quod explicatur materia vehenda. Sicut enim fit in Molendino, cujus rotam circumagit fluminis impetus, vt quo latiores & longiores alas, tabulas, seu remos rotae affixeris, hoc majorem vim fluminis, fusam scilicet per latitudinem & profunditatem ruentis, in machinam derives: sic etiam fit in hoc coelesti vortice ruentis in gyrum speciei Solaris, quae motum causatur, vt corpus, quo fuerit spaciosius, svt hic A.D) hoc latius etiam & profundius occupet virtutem moventem, vt hic BCA, pro latitudine intellectam: hoc celerius etiam, caeteris paribus, provehatur, hocque citius iter suum periodicum absolvat.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 529","label":"529","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/529"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 531","label":"531","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/531"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}