{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 568","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 568","ref":"568","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/568","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/568","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/568.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Quòd si facultas signata numero 360, movisset Lunam vt 12 reditus ad Solem, & eorum vltimum ad ejus locum initialem sub fixis absolvisset: ergò in eâdem proportione, facultas aestimata numero 371. faciet illam superare Solem duodecies, & insuper locum ejus initialem gradibus 127, 10pr. & quia Sol post absolutos 360 dies, quot erant in Archetypo, adhuc abest ab initiali sub fixis loco, per Gr. 5. 10. pr. quanto spacio circulus, qui erat in Archetypo divisus inter 12 loca lunationum, factus est contractior: adjecti igitur hi Gr. 5. 10pr. ad illos Gr. 127. io pr. efficiunt Gr. 132. 20. Ecce quam propè veniat haec ratiocinatio ad veritatem in Tabulis astronomicis, vt quae superationem Lunae in anno siderio produnt 132. 45, tantùm 25 scrupula ampliùs Idem etiam per dies anni Lunaris colligemus sic. Facultas motrix revolutionum terrae 360, restiruisset Lunam Soli, in loco quidem ejus initiali, duodecimùm: ergò facultas pauciorum revolutionum, sed tantò fortiorum factarum, tanrundem praestabit. Vt igitur 3 65 revolutiones ad 360, sic facultas archetypalium 360, ad facultatem modernarum 354 cum horis 19. 33. Tot igitur revolutiones Terrae, jam intensiores factae. restituturae fuerunt Lunam Soli duodecimùm, siquidem spacia inter binas compulas non fuissent contracta, per augmentum numeri revolutionum. At quia inferctis in annum diebus supernumerarijs, dies j60 mus, vt archetypicus, abscindit modulum contractionis de Zodiaco, de quo debentur anni Lunaris longitudini proportionaliter, Gr. 5. 6 pr. 41sec. totidem igitur gradibus etiam Luna sublevatur, vt ijs etiam non confectis in spacio mundano, tamen ad Solem redeat duodecimùm valent autem horas 10. m. 4: quibus ablatis ab inrentis h. 19. 33. manent in appendice ad dies 354, horae 9. 29. pro quibus astronomicae tabulae tradunt horas 8. 49, tantùm besse vnius horae minùs: quae differentiola alijs minutis circumstantijs transcribi potest. Interim satis exactè comprobatum est vtrâque via, numerorum hanc aberrationem ab integris & pulchris, esse ex concursu causarum motus Lunae: patetque causa, cur 300 sit ferè medium proportionale inter longitudines annorum, Lunaris, & Solaris siderij.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 567","label":"567","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/567","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/567"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 569","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/569"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}