{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 572","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 572","ref":"572","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/572","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/572.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"sed neri ellipticas. Quibus berò argumentis Veteres suam sententiam huic tua contrariam stabilierunt? Quatuor potissimùm. 1. à natura corporum mobilium. 2. à natura virtutis motricis. 3. à natura loci in quo sit iste motus. 4. à circuli perfectione, Dic argumentum eorum à natura corporum? Sic sunt ratiocinati, corpora illa non esse composita ex elementis, nullam itaque neque generationem neque corruptionem, nullam alterationem quicquam in illa juris habere. Testari de hoc seculorum omnium experientiam: semper enim eadem spectari corpora, nihil in mole, nihil in numero, nihil in specie mutatum deprehendi. Iam verò motus corporum elementariorum, ob hoc ipsum esse varios & inconstantes, quia elementa variè inisceantur ad eorum constitutionem, & in mixtis inter se pugnent. In coelestibus igitur, vbi nulla talis mixtio, nulla in mixtis elementorum pugna, nullum etiam locum esse turbulentiae, nullum inaequalitati. Quid respondendum censes ad hoc argumentum? Si de inordinata turbulentia motuum loquitur argumentum, talis equidem in coelo nulla est: nulli tumultus coelestes, quales in tonitrubus, Pugnantum inter se flamma & stillantis aquaj: quia compositio corporum mundanorum generis est liversissimi. Sin autem omni etiam regulari inaequaitati litati opponitur; jam non omnis, non certè regularis ista motuum intensio remissioque, est ex elementorum pugna & mixtione in corporibus motis, nec ex eo, quòd illa sunt mutabilia.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 571","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/571"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 573","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/573"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}