{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 576","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 576","ref":"576","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/576","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/576.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Quod verò figuram attinet motus, argumentum non plus concludit, quam ipsi largiri possimus; mo tum scilicet esse in seipsum reflexum, cujusmodi est non tantùm circularis, sed etiam ellipticus: itaque assumpta non negantur. Verè enim corpora quae circa suos axes volvuntur, in hoc tantum moventur, vt motu suo perenni serviant alicui necessitati globi sui, quidam etiam, vt rapiant planetas circa se in gyros perennes. Dic quartum beterum argumentum Afigura circulari petitum? Sic philosophati sunt; ex omnibus motibus in se redeuntibus, simplicissimum esse circulatem & perfectissimum, caeteris omnibus, vt ovali & similibus, rectitudinis aliquid admixtum esse: hunc igitur circularem naturae corporum simplicissimae, hunc divinis mentib. motricibus (vt cujus pulchritudo & perfectio sit quippiam mentale) hunc denique coelo, quod sphaericam habet figuram, esse familiarissimum. Quomodo diluendum hoc est? Ad haec ego sic respondeo, primò si motus coelestes essent mentis opus, vt crediderunt illi veteres, admodum speciosè concluderetur, itinera planetarum esse perfectè circularia. Nam tunc species motus mente concepta, esset virtuti pro regula & scopo, ad quem motus referretur. At motus coelestes non sunt opus mentis, sed naturae, hoc est, naturalis corporum potentiae, aut Animae secundùm illas corporales potentias vni. miformiter agentis; quod non alia re validius comprobatur, quam hac ipsa observatione astronomorum, qui fallacijs visus legitimè separatis deprehendunt, relinqui in reali & verissimo motu planetae, figuram circuitus ellipticam, quę de potentia naturali corporea, deque ejus specier emanatione & quantitatibus testimonium fert.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 575","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/575"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 577","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/577"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}