{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 577","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 577","ref":"577","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/577","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/577.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Deinde, vt largiamur illis intelligentias, nondum tamen obtinent, quod volunt, omnimodam scilicet perfectionem ciiculi. Si namque de sola pulchritudine circuli ageretur: circulus & mente rectissimè cerneretur, & corpora ipsa qualiacunque, maximè coelestia, decoraret, quippe quantitatis participia, quantitas pulcherrima. Sed quia praeter mentem tunc opus esset etiam facultatibus naturalibus & animalibus ad movendum: illae suum etiam sequerentur ingenium, nec omnia ex mentis dictamine, quod non perciperent, sed multa ex materiali necessitate agerent. Non mirum igitur, si facultares istae perfectionem, inter se mixtae, nequirent assequi penitus. Concedunt ipsi veteres itinera planetis eccentrica, quae multò major videtur deformitas, quam via elliptica. Et tamen mentium suarum providentia hanc deformitatem cavere non potuerunt. Saepe autem monui, dum nego motus coelestes esset mentis opus; me tum non loqui de mente creatrice, quam equidem omnia decent, sive circularia sive alliptica, sive per mentes administranda & repraesentanda sive per materialem necessitatem coacta ex principijs semel positis. Kkk II. De II. De causis inaequalitatis in longum. Quas ergò tu caussas traedis, cur quamvu omnia primariorum planeturum itinera circa Solem ordinentur; anguli tamen (qui. bus, quasi ex centro Solis, spectantur diversa partes itineris Vnius planetae) non consiciantur à planem temporibus proportionalibus?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 576","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/576"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 578","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/578"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}