{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 592","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 592","ref":"592","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/592","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/592","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/592.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Quare libraetiones diversorum planetarum non sunt in eadem proportione ad distantias suas mediocres, hoc est, quare maxima est Mercurij eccentricitas, post illum Martis, post hunc Saturni, lovis, Telluris, menima Verò Veneris? Instrumentalis causa est diversa fibrarum fortitudo, seu naturâ seu situ facta: Finalis verò caussa est eadem, quae Eccentricitatum ipsarum; vt se: nascerentur ex his Eccentricitatibus, motus planetarum velocissimi & tardissimi tantae mensurae, quae ad Harmonias per eos repraesentandas sufficeret. Huc pertinet Harmonices meae liber V. Restat vna dubitatio super fibrarum directione in eandem mundi plagam: cùm enim dixeris fibrarum plagam alteram haebere familiarimtem cum Sole, reliquam à Sole discordare; adeo quidem vt Sel secundum hanc vel illam, Vel attrahat ipsum corpus planetae, vel expellat: Videtur Sol erram quod minus est, in planenm posse, ot scilicet has fibras siti suo parallelo emoGeat, inqui seipsum convertat, citiùs quam planeta in talem situm transportetur, ex quo fibrae in Solem spectare possunt? Nihil habet absurdi, fieri tale aliquid, vt Sol sic lus ctetur cum directione fibrarum, sicut luctatur cum incitia ertia corporis ad motum localem, dummodò teneamus hoc, minus Solem proficere ad inclinandas fibras, quam ad loco movendum totum corpus: sicut etiam minùs proficit ad attrahendum planetam; quae contemperatio pertinet ad consilium creatoris, ne planetae cum Sole ad contactum venirent, si non transportarentur breviori tempore in oppositum semissem circuitus, quàm intervallum omne consumi directo fibrae artractu possit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 591","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/591","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/591"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 593","label":"LIBRI IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/593","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/593"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}