{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 603","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 603","ref":"603","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/603","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/603.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"cùm igitur hic motus in E sit incursurus in adversam fibrae med eratem AE mersam; in C verò similiter ucursuras in adversam BC extantem, quae ipsi AB est opposita: proinde in E quidem planetam sursum expellet a papyro, quorsum tendit antecedens terminus B; in C verò deorsum, infra papyrum pellet. quorsum tendit A terminus illo loco antecedens. In temone fit contrarium, quia is tra ditur a vi fluminis, non agitur ab insita aptitudine. Cùm autem interim fibra AB maneat in situ sibi ipsi parallelo per omnem ambitum: hinc sit, vt in F borealissimi planetae, & in D mersi & australissimi, neuter terminus nec A, nec B, antecedat, sed fibra AB velut in profundum hujus fluminis, id est, versus Solem, porrecta, & imperum latere rectâ objecto excipiens, causam nullam praebeat ejectionis vlterioris in vllam plagam: quoad in his punctis permutatio fiat; vt cùm ante punctum F, terminus B antecessisset, jam post F, terminus A antecedat, eóque planeta tursum ad Eclipticam accedere incipiat, profectu primùm insensibm. Hinc jam patet, qualis figura gignatur. Nam quia fibra AB ex E movetur versus illam ipsam plagam, in quam tendit terminus B, antecedens: superficies igitur, quae ab AB creatur, in E puncto artenuata est in meram lineam, quae tamen paulatim fit superficies, ortaquè ex E puncto, acquirit in F latitudinem maximam, aequalem longitudini fibrae AB: inde rursum artenuatur hęc superficies, vsque in partes circuitionis C, quae ipsis E primò dictis sunt oppositae; vbi superficies ista rursum in lineam vanescit. Eadem intelligantur de opposito semicirculo CDE. Delata verò sic inclinatè in F, & D, semperque suum ductum sequens, creabit planum perfectum, in quantum se: situm parallelum retinets quod planum, si continuetur, per centrum Solis transibit, quia fibra AB in Solem spectat, in F quidem termino A, in D verò, termino B. Sed remotâ hac plani continuatione, si quod à fibra ereatur, solitarium consideretur: species erit talis, qualem exhibent duae Lunulae inter ellipses duas, exteriorem BCAE, & interrorem EACB, se mutuò tangentes in CE, vt eadem linea CE, sit diameter, mino.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 602","label":"602","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/602","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/602"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 604","label":"604","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/604","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/604"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}