{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 621","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 621","ref":"621","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/621","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/621","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/621.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Nam nulla tunc est actio fibrarum latitudinis, in permutatione excursus cum recursu: nulla igitur neque confortatio ejus à lumine: vt quod leges sui objecti sequi diximus. Cùm omnia in fibras globorum corporeas, inque species immateriatas Solis & Terrae corporum turbinatorum, denique in lumen Solis t confortantem causam, conseras, animalibus facultatibus nihil relinquas: perinde Videris philosophari, ac si quis contenderet, sufficere Ventriculo fibras suas triplices, ad munia sua, nec opus esse facultate animali? Imò in corpore Solis admitto Animam, praefectam turbinationi Solis, totiusque motus Mundani dispensatricem: nec simpliciter libro I. negavi ne de corporibus quidem planetarum animas singulas, turbinationi quidem corporum praefectas. At quemadmodum necesse non est, animam peculiarem inducere in fibras ventriculi: sufficit enim, vnam communem animam ex corde vel epate, per speciem sui, vel per calorem, excurrere in ventriculum, ejusque fibrarum facultatibus vtis sic etiam in mundo sufficere videtur species ista (vt lucis, vt caloris, sic etiam; si placet) animae Solaris, vnâm cum luce & calore emissa, & penetrans eò etiam, vnde lux & calor excluduntur, se: in fibras corporum internas: vt sicut anima in corpore, sine ventriculi organo. sic etiam ista mundi anima, sine his legibus & dispositione corporum Geometricâ, nihil possit. Observetur igitur status controversiae: longè namque est aliud, omnem motus coelestis dispensandi rationem, quamvis contradictiones involventem, eóque impossibilem, revocare simpliciter ad vires occultas alicujus animae, repudiatis instrumentis corporeis & modis omuibus, quos humana mens possis comminisci; quod ast est omnis igrorantiae κρησφύγετον, mors mera omnis philosophię, plerisque tamen qui de Astronomicis scribunt vel loquuntur, vsitatissimum, partim etiam in ipso Ptolemaeo supra notatum: aliud etiam, priùs omnia dispicere in corporibus, aptata ad motum, vt appareat possibilitas motuum, exemplis etiam popularibus; postea demum istis omnibus, veluti humano corpori ex omnibus suis musculis & nervis compaginato, superfundere motricem Animam; quae si qua munia corporeis instrumentis expedire potest; ad ea non opus habebit consilio & discursu, operibus intelligentis animae proprijs: quemadmodum è contrario, si omnia consilio & discursu perficeret, corporeis istis instrumentis non indigeret.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 620","label":"620","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/620","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/620"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 622","label":"622","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/622","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/622"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}