{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 644","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 644","ref":"644","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/644","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/644.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Denique quia etiam fibrae libratoriae situ suo parallelo, plurimarum reuolutionum successionibus emouentur, ideo etiam loca sub zodia co, quibus planetae fiunt altissimi tardissimique, non semper manent, sed paulatim succedunt in conse quentia. Perplexam descripsisti figuram itineris Planetarii, nec aptam quae oculis, praesertim in plano subiiciatur? Etsi hoc verum est, non nouum tamen est in Astronomia aut priuatum Copernici, nec opus est omnia simul in eodem plano repraesentari, sed pessunt perplexiones illae, ortae à tardissimâ translatione metarum latitudinis & altitudinis, eadem dexteritate secerni, qua vsi sunt veteres Astronomi, minori tamen apparatu. Quomodo veteres secreuerunt istas translationes, latitudinum & altitudinum? Commenti sunt pro latitudinibus Orbem vnum, ferentem Nodos, extimum totius Theoriae planetariae; pro altitudinibus verò orbes duos, inaequalis crassitudinis vtrumque, quibus nomen dederunt Deferentium Auges. Quare iis vtendum non censes Quia magis ad physicas rationes motuum imagi tioni subiiciendas comparati fuerunt, quam ad Astronomicas. Itaque eorum vsurpatione stabilirentur illae physicae opiniones falsae, de soliditate orbium, vicissim obscurarentur iis sententiae verae de causis libro 4 demonstratis, harum inaequalitatum, earumque transpositionis tardissimae. Quid ergò tu his trius veterum orbibus substituis ad subiiciendas imaginationi rationes Astronomicas?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 643","label":"IOANNES KEPLERVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/643","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/643"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 645","label":"IOANNES KEPLERVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/645","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/645"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}