{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 649","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 649","ref":"649","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/649","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/649","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/649.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"sae, quia ibi loci vtrisque terminis, & solipetis & solifugis aequaliter ab A. Sole distant; in locis verò intermediis, vbi termini solipeta vel solifuga recta in solem spectant, librationis vigorem esse omnium maximum. AE. & AI sunt solis radii. Ducantur ED. & IO. linea ipsi RP. parallelae, & in illas perpendiculares ex F & C, punctis, in quibus radii solis secant circulos globi planetarii medios, sintque CL. & FK. Hic anguli radiorum solis cum fibris sunt AEG. AIH. angulorum complementa CED. FIO. seu arcus CD. FO. & horum sinus CL. FK. qualium IH. vel EG. est sinus totus 100000. Statuitur igitur, sicut se habent EG. IH. ad LC. KF. sic esse totum modulum virium ex sole in I. vel E. praesentium, ad portionem, quam admittit planeta in situbus fibrarum EG. & IHI. Quare sinum potius mensuram statuis, quàm anguli vel arcus complementum ipsum? Quia fibra quaelibet magnetica quamuis in globoso corpore insit, non est tamen circulus, sed recta linea physica; quam fortissimè operatur(vel ad patiendum tractum seu ad vires radii solis in se admittendas fortissimè est disposita.) cum rectâ in solem dirigitur: vel quod idem est, cùm est in planum illuminationis circulisquo finitur pars globi soli obuersa,) perpendicularis: cùm verò Aaaa 5 in illud planum est obliqua, aequipollet perpendiculari à sui termino in illud ductae, vt breuiori.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 648","label":"DE INCREMENTO LIBRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/648","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/648"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 650","label":"DE INCREMENTO LIBRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/650","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/650"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}