{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 655","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 655","ref":"655","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/655","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/655","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/655.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"DE SVMMALIBRATIONI PERACTAE. Teneo mensuram incrementi, vel vigoris librationis ad quoduis momentum: velim verò scire mensuram partis de libratione peractae à principio, vsque ad illud momentum. CA habetur ex eiusdem arcus de orbitâ confecti Esinu verso. Nam sicut se habet tota longior diameter Ellipsis ad librationem totam, seu quod eodem redit, semidiameter orbitae ad Eccentricitatem, sic etiam se habet sinus versus cuiusque arcus de orbita ab Apside incipientis, ad partem librationis quae interim conficitur dum planeta percurrit arcum illum. Quo medio demonstratur hoc? Mediante illa ipsâ mensurâ inerementorum librationis, iam modò suâ denionstratione munitâ Sit enim circulus perfectus PD. cuius centrum B. sitque A. sol, linea Apsidum PB. AR. & P.R. summa & ima Apsis & AB. Eccentricitas, eiusque duplum PB. sit libratio tota, Diuidatur iam circulus in partes aequales minimus, initiò à P. facto: sintque PK. KGGD.DN.NS.SR. & à diuisionibus hisce ducantur ipsi PR. perpendiculares KX. GEDB. NASY Igitur per praemissa vt sinus XX. ad GF. DB. NAST. RR. spunctum vice lineae. sic sunt inter se librationis incrementa, ipsis arcubus PK. KG. &c. respondentia; puta PM. ad MI. IF. FQ. QV. VB. quod verum est eo respectu, quo respectu intelligitur fieri diuisio in infinita, quando KX. & RRAquales intelliguntur esse. Cum igitur puncta P. M. I. F. Q. V. B. ponantur discriminare dicta librationis incrementa; transponantur ea in suas quaeque distantias planetae à sole A. Centro scilicet A. interuallis AM. ALAF. AQ. AV. scribantur arcus ML.IH. FE. QO. VT. vt sic Orbita planerae Elliptica descendere intelligatur ex P. per LH.E. OT. in Rerunt distantiae planetae à sole AP. AL. AH. AE.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 654","label":"DE INCREMENTO LIBRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/654","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/654"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 656","label":"DE SVMMALIBRATIONI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/656","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/656"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}