{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 667","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 667","ref":"667","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/667","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/667.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Cum igitur iis respondeant de secta ellipsi, arcus PC.KE. iam supra dictum est, KE esse aequalem ipsi ND (supposita diuisione minutissima) erit igitur KE. etiam aequalis ipsi PO. Amplius dictum est, sicut se habeat OM. ad MC. hoc est DB. ad BE. seu semidiameter longior PB. ad breuiorem BE sic se habere PO, arcum circuli, ad PC. arcum ellipsis: vt igitur PB. ad BE, sic etiam erit KE. arcus ellipsis in mediâ longitudine ad PC. arcum in Apside. Quid sequitur ad hanc sectionem orbita ellipticae in arcus inaequales? Hoc sequitur, vt arcubus orbitae circa ambas Apsidas simul sumptis, minoribus existentibus, & arcubus circa vtramque longitudinem mediam simul sumptis, maioribus existentibus, attribuantur pro mensuris morarum in iis, areae aequales: cùm tamen illi simul sumpti distent aequaliter à sole cum his simul scriptis. Sint enim aequales vt supra, PC. & RG. erunt etiam aquales area PCB. & RGB. Sint iterum aequales KE. & LI. inter se, maiores verò prioribus vt iam demonstratum est: erunt etiam aequales areae KEB. & LIB. Iam verò demonstratum est, vt se habet PB. ad BE. sic se habere (in traditâ sectione orbitae) KE. ad PC. Sunt igitur triangula BPC. & BEK. (rectilinea vel quasi: αὐτιπεπε θέτα, quia vt altitudo vnius BP. ad altitudinem alterius BE. sic basis huius KE. ad basin illius PC. Quare areae BEK & BPC. sunt inter se aequales. Igitur & iunctorum BEK BIL. areae sunt aequales areis iunctorum BPC. BRG. Sed BPC. BRG. iuncta sunt aquales iunctis APC. ARG. quia altitudinas dines BP. BR.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 666","label":"RAE PLANETAE IN QVOLIBET ARCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/666"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 668","label":"RAE PLANETAE IN QVOLIBET ARCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/668"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}