{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 684","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 684","ref":"684","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/684","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/684","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/684.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Secundò, partes huius temporis totius, vulgariter Anomaliae dicuntur, pro eo, quòd Ptolemaeus dixit motum Anomaliae, subintellige, integrae partem confectam. Quot sunt igitur Anomaliae sumptae vt pars totius? Tres nuncupantur Anomaliae in vno quolibet situ planetae; 1. Anomalia media. 2. Anomalia Eccentri, & 3. Anomalia coaequata. Quid est Anomalia Media? Est spacium temporis, quod planeta consumit in quolibet arcu suae orbitae, ab apside incepto, redactum in partes & minuta, qualium anomalia tota valet Gr. 360. numerationis logisticae vel Astronomicae Vnde dicitur Media? b eo, quasi sit quantitate media inter socias; Nor vt paulò post cauebitur: sed Media dicitur imitatione veteris astronomiae, quae Anomaliam mediam nuncupare solet pro motu Anomaliae medio, id est, aequabili; quia tempus sic redactum in denominationem logisticam, indicat cum suo graduum & scrupulorum numero, quantum arcum circuli planeta confecturus fuisset, si toto isto tempore, quod dicimus Anomaliam mediam, incessisset motu aequabili & medio inter tardissimum & velocissimum. Quomodo definienda vel mensuranda esset Anomalia media in his schematibus secundum astrono mium veterem? Constitutâ lineâ BL. quae sit ipsi AB.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 683-2","label":"DE MORA PLANETAE IN ARCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/683-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/683-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 685","label":"DE MORA PLANETAE IN ARCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/685","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/685"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}