{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 699","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 699","ref":"699","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/699","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/699","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/699.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Limites vero appellantur puncta eclipticae quae quadrantibus à Nodis distant: Boreus à quo planeta distat in Boream, Austrinus, à quo in Austrum. Dicuntur limites ex eo, quia planeta deueniens ad illa puncta, non euagetur vlterius in plagas, sed inde sese conuertens, incipiat ad eclipticam reuerti. Vt in schemate E. G. puncta eclipticae dicuntur limites. Sed & H. F. puncta verae Orbitae, & puncta iis superstantia in sphaera fixarum. veniunt eodem nomine, & hoc crebrius. Quid appellas argumentum Inclinationis? Est arcus Orbitae planetae sub fixis, interceptus inter Nodum Ascendentem & locum Eccentricum planetae, numeratus in consequentia. Vt si O. Nodus Ascendens, N. locus planetae Eccentricus, OMN. erit Argumentum inclinationis LN. Copernicus pro Nodo Ascendente sumit limitem Boreum. Num eadem est omnibus saeculis Inclinatio maxima limitis in quouis planeta? Secundùm principia physica libro IV. vsurpata, per se quidem immutabilis est: at propter ipsius ecliptica luxationem, de qua libro VII. per accidens pontest mutari. Quomodo computatur Inclinatio Planetae? Non aliter, quàm libro III. Declinatio puncti eclipticae; Multiplicato sinu inclinationis maximae, in sinum Argumenti Inclinationis, & à facto resectis 5 vltimis, apparet sinus Inclinationis. Vide processum fol. 245. & seqq. Si pro sinibus arcuum vtaris eorum Logarithmis, multiplicatio conuertetur in simplicem additionem. Quis est locus planetae Eccentricus in Ecliptica? Punctum illud Eclipticae, in quo secatur illa à cirulo inclinationis, per locum Eccentricum simpliciter dictum traductus. Vt si planeta in K. locus eius eccentricus( sic simpliciter dictus) sit N & NL. circulus inclinationis, angulis NLM. NLO. rectis, erit L. locus planetae eccentricus in eclptica. Non dicitur locus eclipticus simpliciter, quia hic inuoluit etiam inaequalitatem secundam, libri VI. materiam: sed additur vox, eccentricus, vt intelligamus, de illo loco agi, qui determinatur sub eclipticâ per solum eccentricum, remoto iam concursu Orbis magni, de quo lib. VI.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 698","label":"DE DEFLEXIONE PLANETARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/698","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/698"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 700","label":"DE DEFLEXIONE PLANETARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/700","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/700"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}