{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 739","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 739","ref":"739","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/739","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/739","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/739.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"peni inuicem sunt paralloli hoc loco: vnde fit vt visoriae lineae, quae terminos inaqualium connectunt, ad se mutuò inclinentur, concursurae supra planetam. Hoc verò est indicium rehogradationis. Vide Astronomiae partè Opt. à f324. in 334. Quoad stationes & directionem, axioma hoc optitum incommodius applicabitur ad cursus circulares. Posita enim Terra in A planeta in O.iam non eunt viam tandem planeta & oculus, vt in axiomate supponendum erat, sed ex oppositis partibus circulorum sibi mutuo obuiant, terra per viam AB. planeta per viam OP. nec vnquam aqualiter mouentur planeta & terra, sed semper ille tardius. Quare in hac parte, missa demonstratione populari, transtamus ad astronomicam, Copernicanis Hypothesibus propriam. Quantum igitur ad stationes, est vna suppositionum Copernici libro IV fol. 490. & seq. confirmata, Diametrum irbis magni AB. collatam ad fixarum sphaerae diametrum insensibilem esse Multo minus igitur sensibilis erit distantia parallelarum, circa D. T. quae saltem particulam orbis mani, scilicet, diurnos arcus eccentricos, telluris ad D. & planeta ad T. includunt. Ergo parallelae illae, educta vsque in fixos, nidem illarum veluti punctum videbuntur incidere: atque sicplaneta per vtramque visoriarum illarum, hoc est, tam in frincipio, quàm in fine suscepti temporis 24. horarum, videbitur eodem loco fixarum haerere, quod est stare, vel stationem peragere. Cùm igitur necesse sit, bis fieri parallelas visorias, propter coniunctionem & separationem omniuariam turrentium corporum planetae & telluris, necesse & hoc erit, vt planeta duobus locis appareat stationarius: quae loca vltra quadratum solis remoueri iam demonstrabitur. De directione & retrogradatione sic. Primùm, noesse est, positis inaequalis temporis reuersionibus corporum telluris & planetae, vtriusque in consequenGggg 2 tia tia euntis; sectiones visoriarum contingere omniua rias. Sint enim initiò in oppositis circulorum partibus, terra in A. planeta in O. & sint itinera in contrarium tensa AB. & OP. contrariis igitur arcuum terminis connexis, verbi causa lineis AO. & BP. necesse est fieri sectionem earum mutuam apud F. loco inter arcus intermedio. Opposita verò partes orbium habent solem E. intermedium, quia sol est Copernico cor & velut communis axis orbium, vt confirmatum est libro IV. fol. 444.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 738","label":"DEDIRECTIONE, STATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/738","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/738"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 740","label":"DEDIRECTIONE, STATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/740","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/740"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}