{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 741","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 741","ref":"741","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/741","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/741","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/741.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Atqui sifectio incidit in terram (esto in H.) centrum igitur terrae in posteriorisitu, incidit in visoriam diei prioris; visoria igitur illa, (esto HI.) absecat ab orbe magno vnum diurnum apud Haequidistat igitur rectae tangenti orbem magnum, in medio illius arcus diurni. Sed quae ex centro cui vicinus est sol, Vt EH. ducta in contactum qui sit H. facit cum tangente HL angulum rectum EHI. Si igitur HE. est visoria per solem; HI. visoria per corpus planetae I. ducta, tendet in locum quadratum solis Cum igitur sectio fit in centro terrae, planeta apparet in quadrato solis circiter: at si videaturplus qua 90. gradus circiter elongatus à sole, sectio est post terram versus O. donec in parallelas degeneret. Ita sequitur stationes fieri vltra quadratum Solis. Rursum visorias post DT. versus GK. ordinatas concurrere productas, & secari ab inuicem supra planetam circa solis oppositum, prius est demonstratum, in vsu axiomatis Optici. Iam igitur demonstratum est, sectiones visoriarum, tempore coniunctionis planeta cam sole, fieri inter planetam & erram, tempore quadrati solis, in ipso terrae centro, pòst, reirò terram, vlterius nullos fieri: at versus oppositum solis, supra planetam contingere. Atqui si visoriae se secant, supra planetam, necesse est planetam videri retrogradum, si infrà, versus terram, vel in terra, vel retro terram: planeta, superiorum vnus, necessariò directus videbitur incedere. Nam sit OPQ. signorum consequentia, in quam planetae veris motibus circa E. solem tendunt. Cum igitur itiam sectio quaelibet, repraesentet quodammodo centrum fixarum, sitque media inter terram & planetam per ABC. vsque in H. sectio quaelibet discriminabit plagas motuum pppositas, vt sol. Et quia terraper ABCH. cis sectiones in directum mouetur, sub fixis, in plagam FA, FB. &c. superstantibus: GBSS stantibus: etiam partes illae visoriarum quae sunt vltra sectiones, erunt in directum dispositae. Sic cum sectio fit in centro terrae circa H. duae igitur visoriae exeunt ex eodem H.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 740","label":"DEDIRECTIONE, STATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/740","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/740"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 742","label":"DEDIRECTIONE, STATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/742","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/742"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}