{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 745","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 745","ref":"745","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/745","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/745","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/745.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Iam verò breuiores sunt diurni superiorum, & breuissimus Saturni, Iouis mediocris, Martis longissimus. Quare ad stationem Saturni repraesentandam, parua recessione à puncto contactus, versus oppositionem opus est terrae, ad Iouis, maiore, id Martis maxima. Quo plus verò terra distat ab hoc puncto, hoc maior fit angulus inter visiuas planetae & solis. Conficitur igitur Saturni stationem paulò plus 50. gradibus à loco solis ab esse, Iouis multò plus, hoc est circiter 120. gr. Martis plurimum. Quam causam assignas, quòd tardissimus planeta sapius stationarius retrogradusque fiat, velocissimus rarius & tardius: Quia tardissimum, Saturnum, terra in orbe magno citius, & sic saepius, assequitur, Martem velocissimum tardius & sic rarius: quoties autem quemque assequi tur, toties ille retrogradus apparet, antè & pòst stationarius. Hic vetus astronomia muta est. Cur in vniuersum, quo altior est planeta vel alio planeta, vel seipso, hoc diutius manet retrogradus? Duae sunt causae. 1. Si planeta superiorum vnus, v. no Eccentrici loco vt in S. staret immotus; tunc quo is humilior esset hoc minor arcus orbis annui caderet inter binas contingentes ex planeta, scilicet inter SC. SB; & quo ille superior, hoc iste maior. Et quia diximus, hoc posito, visum iri planetam S. stationarium ex B. C. punctis contingentiae: quare maior arcus BC. superiori planetae vindicatus, longiori tempore permearetur a tellure. Quod GgES 5 Quod verò quiete planetae suppositâ, sequitur in arcum inter puncta bina contingentię: idem iam concesso planetae suo motu diurno, sequitur in arcum inter bina parallelarum visiuarum paria.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 744","label":"DEDIRECTIONE, STATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/744","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/744"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 746","label":"DEDIRECTIONE, STATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/746"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}