{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 766","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 766","ref":"766","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/766","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/766.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Copernicus tamen ipse etiam plures orbes in inferioribus statuit, adiecto etiam Eccentro Eccentri? Id illi accidit propter ignoratam veram orbis magni eccentricitatem; quòd esset saltem dimidialeius quàm ipse cum veteribus credidit, reliquum perficeret aequans. Quanto igitur vltra debitum ipse per suam hypothesin variabat distantias telluris à sole, & sic etiam ab orbitis Veneris Mercuriique, tantùm vicissim compensandum ipsi fuit per Eccentros Eccentrorum. Quibus argumentis probas hanc superfluorum eius circulo rum fuisse causam, & hanc nimiam tellluris Eccentricitatem sic illi innotuisse? 1. Quia Eccentro Eccentri hoc dedit officium, vt centrum Eccentrici Veneris libraret spacio tanto, quantum est hoc dimidium superfluum in orbe magno; centrum Eccentrici Mercurii spacio paulo minori, eò quòd Veneris linea Apsidum proximè cum solis Apsidum lineâ coincideret; Mercurii longiùs discederet ab ea, 2. Quia motus libratorius centri orbitae Veneris, contrarius est statutus motui centri Mercurii, & vterque analogus rei, quam arguimus: vt Venere quidem in Apsidibus constitutâ, centrum orbitae esset humile; Mercurio in Apsidibus, centrum orbitae esset altum. Nam Apogaeum Veneris erat ipsi proximè Apogaeum solis nimiumque eleuabatur, per nimiam orbis magni Eccentricitatem: Apogaeum Mercurii contrà, erat versus Perigaeum solis, nimiumque deprimebatur, propter eandem causam. 3. Tycho Brahe idem etiam in Marte animaduerterat; eratque Epicyclium, aut Eccentrum Eccentri introducturus, qualem Copernicus in Veneris Theoritam; nisi ei bisectio Eccentricitatis orbis magni subuenisset. Nam etiam Martis Apogaeum vicinum inuenerat Apogaeo solis. Quid praecipuè obseruandum in inserioribus inter se comparatis, circa eorum orbitas Eccentricas 1.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 765","label":"LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/765","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/765"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 767","label":"LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/767","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/767"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}