{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 806","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 806","ref":"806","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/806","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/806","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/806.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"quod valdè commodum accidit schematibus, vt sit vtrique eadem basis trianguli AE. sicut antea in eius definitione supposuimus. Ptolemaeus verò facit eam paulò maiorem, scilicet Gr. 2. 41. pr. vt dictum lib. 4. fol. 617. quae quantitas admodum seruit connexioni speculatiuae huius aequationis cum sequenti Variationis negocio: hoc igitur in dubio maneat, donec obseruationes sufficienter decidant. In vsu sequamur Tychonem interim. Quodnam est discrimen harum aequationum menstruarum à prioribus Anomaliae solutae? In primariis planetis, & in Anomaliâ solutam, partes, aequationum physicae in aequali distantia punctorum orbitae ab Apogaeo tam ante quam rerrò, sunt aequales. In Anomalia verò menstrua, praeterquam in mensepleno, semper aliâs, duorum punctorum orbitae, rqualibus angulis ad terram, ab Apogaeo menstruo, hoc est à sole vel eius opposito elongatorum in parus contrarias, aequationes menstruae sunt inaequales; illud habet maiorem ęquationem menstruam, quod di Apogaeo solutae propius: differentiam ostendit parucula exsors duplicata. Qua in proportione sunt ad inuicem binae tales aequationes, aequalibus angulis à sole in plagas contrarias elongata? Sunt inter se in proportione interuallorum lunae & Terrae. Vt si DAH. HAL. anguli aequales area CDA. erit Maream CLA. vt DA. ad LA. Quomodo vtimur hac aequatione menstruâ, seu quid est","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 805","label":"PORANEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/805","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/805"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 807","label":"PORANEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/807","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/807"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}