{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 808","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 808","ref":"808","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/808","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/808","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/808.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"secundò aequatae: sic enim appellat Tycho Braheus, quando ad anomaliam mediam duae sunt adhibitae aequationes prior ex solutâ, posterior menstrua temporanea. Ille quidem cum Astronomis caeteris vni Mediae Anomaliae duas aptat coaequatas, subtrahendo aequationes in primo semicirculo, & loca visa mutando: hîc verò vni coaequatae, & vni viso loco, duae aptantur mediae, addendo aequationes in primo semicirculo, vt temporis morae mutentur; quia causae tot aequationum sunt physicae, nec dum omnes explicatae sunt. In huius vero semicirculi partibus inter D. H. Apo gaea, vel F. G. Perigaea, cautio est haec. Sit P. punctum intermedium, locus orbitae, & AP. linea veri loci lunae, & DP. Anomalia eccentri, & DAP. angulus, Anomalia coaequata; siquidem igitur intelligitur haec esse primò coaequata: tunc respondet ei anomalia media, area DPA. constans sectore DPB. & triangulo PBA. simplici: sin autem DAP. sit anomalia secundò coaequata: tunc ei respondebit Anomaliae mediae mensura, area DAB. diminuta areolâ PAC. Nam hîc area quidem PAB. est in solutae descendente semicirculo DPF. at area PAC. est in menstruae ascendente semicirculo GPH. Doces igitur Anomaliae secundò aequatae propositae, inuenire suam Anomaliam mediam: at fit frequentius, vt proponatur ex temporis notitiâ, Anomalia modia, velim huic suam secundò coaequatam inuenire? Rursum ad hoc, non minùs quàm suprà libro V. via nulla est à priori: sed oportet vti regulâ falsi, aut tabuSin hunc vsum confectis.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 807","label":"PORANEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/807","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/807"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 809","label":"PORANEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/809","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/809"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}