{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 823","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 823","ref":"823","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/823","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/823","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/823.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"denique propter haec omnia, diuersos ortus occasusque sortiuntur, & in appatitionibus vel aucti vel minuti lumine censentur; non verò apparentes, hypaugi, sub radiis. Quando planetae censentur Orientales esse à sole vel Occidentales? Rientales appellantur, non quod à sole distent in Cortum & consequentia signorum; sed è contrasio; quando antecedunt eum in ordine signorum, Graetè ideò dicti Προηγούμενοι; quia tunc ortum habent supra Horizontem de nocte, seu inter occasum solis & ortum eius, occasum verò illorum dies tegit. Cum enim mane nondum orto sole plerumque possint conspici, Graecè ἑσοι vel Ἠῶοι, latine matutini appellantur. Sic tcontrario qui à sole distant in consequentia minus semicirculo, Graece ἐπόμενοι occidentales dicuntur; quia tunc de nocte occidunt, cùm ortum eorum dies abscondat. Qui quia vespere sub solis occubitum, suta Horizontem & plerumque in conspectu sint; ex uo Gracè ἐσπιριοι, latinè vespertini dicuntur. Quo vicium ordine succedunt inuicem affectiones ista? Tres superiores & stellae fixae, in articulo coniunctionis cum sole, fiunt ex Occidentalibus Orientales; contrarium in articulo oppositionis. Luna vicissim coniuncta soli, ex Orientali, fit Occidentalis; Opposita illi contrarium tenet. Inferiores duo, Venus, & Mercurius, hic associant se vel superioribus, cum ipsi soli coniunguntur infrà & retrogradi; vel lunae infimae, cum ipsi supra & directi, soli coniunguntur. II. DE Mmmm II.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 822","label":"LIBRI VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/822","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/822"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 824","label":"DE ILLVMINATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/824","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/824"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}