{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 829","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 829","ref":"829","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/829","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/829","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/829.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Siphases omnes binorum circulorum binis terminantur semissibus, altero visionis, altero illuminationis: quae igitur causa est, quod non vtraque phaseos terminatio circularis appareat, sed interdum altera linea sit recta, ac si bifecta esset luna? Circulus quidem visionis MN. semper apparet vt circulus; quia semper ad rectos angulos obiicitur lineae ex centro suo C. E. G. F. D. B. in oculum ductae: At s illuminationis LK. cum discessu lunae à sole cit sel eius opposito, id est, cum angulo ABE. ABF. necesariò inflectitur, & obliquè magis magisque obiicitur isui; donec linea ex eius centro in oculum, vt EB. applicetur plano illius circuli KL. Iam verò demonstratur in Opticis, quod globus in longinquo, appareat vt discus planus; & in globo circulus obliquè obiectus, vt angulo BFL. BDL. non appareat; vt circulus, sed vt Ellipsis; & si obliquissimè, anguloque BEL. nullo: ut linea recta. Vbi fit linea recta? In quadrato solis; vel, in senescente, paulò vltrà; in crescente, paulò ante locum solis quadratum: vbi scilicet angulus inter solem lunam & terram rectus est, ad lunam. Vel magis Geometricè: vbi axes Conorum, Vmbrae & Visionis, rectum angulum faciunt. Vt hic ABM. rectus est; eoque M. locus solis quadratus. Ergò si luna sit ante N. vt in E. angulus, scilicet AEB. rectus eoque EBM. tantus, quantus BAE. tunc planum circuli KL. incidens in lineam Visionis EB. apparet vt linea. Cùm igitur libr. IV. comprobata sit proportio AB. ad BE. quae 59. ad 1. erit angulus EBM. GR. grad. o. 58. pr. 20. sec. Quomodo computatur latitudo phaseos quo uis momento? Sicut diameter circuli se habet ad sagittam anguli axtum axium: sic est diameter Disci lunae, ad latitudinem phasis, ferè. Nam dictum est, plus medio globi illuminari. Quare vbi angulus rectus, & circulus illuminationis vt recta apparet: ibi paulò plus medio Disci illuminatur. Cuius phaseos momentum facilius dignoscitur, cuius difficilius?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 828","label":"DE ILLVMINATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/828","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/828"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 830","label":"DE ILLVMINATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/830","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/830"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}