{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 83","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/83.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"PARS IIII. Delocoeliuris in Mündo, ejusque proportione ad Mundum. Si totus Mundus clauditur superficie rotundae, quem igitur in locum Mundi refers Globum ex Terra & Aqua coagmentatum & Aere aemictum? Supra ex visione probatum est, Terram cum toto Mundo mobili, esse intra complexum Cavi concamerati à firmamento, seu à stellis fixis. Cum autem spacium hoc cavum, à stellis fixis vacuum, sit amplissimum, adeòque inaestimabile: nondum scitur ex hactenus dictis, quo loco hujus cavi spacij Terra collocetur, sit ne in ipsissimo centro Mundi, an in aliquo alio loco hujus cavi paululum, extra centrum. Propabitur autem libro potissimum quarto 1. Solem esse in ipso centro Mundi, quare terram extra centrum esse oportere. 2. Terram annuo motu ire de loco in locum circulariter, itaque terram in centro Mundi esse non posse. 3. Quod Planetas attinet, terram esse abditam intra circuitiones Saturni lovis & Martis, circa verò circulos Veneris & Mercurij corpusque Solis, quod intimum in nis circulis occupat locum, circumire: vicissim autem autem à Luna, comite suo, flexuoso motu circumiri. Sed haec nihil ad motum primum faciunt, cum hic versemur in principijs ad illius solummodò primi motus explicationem necessarijs. Itaque sufficit ad explicationem motus primi, ut terram collocemus in centro illius motus, etsi non sit in centro tatius universi.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/82"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 84","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/84"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}