{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 839","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 839","ref":"839","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/839","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/839","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/839.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"mense Martio D. 13. Sole in 3. V. Iunâ in 23. X. Oportet igitur vt ista concurrerint. 1. Distantia à sole in cir culo magno fuit 10. vel II. gradus; quae distantia à sole lat cornu apparens 19. secuda, latum, quae est pars 109. diametri lunae. 2. Vt fuerit aetheris substantia circa solem pura, vt in Ecclipsibus solis, in quibus apparent stellae. j. Vt terra iis in locis quibus sol verticalis est, (vti tunc erant montes dicti Lunae .n Africa niue vestita fuerit, vel saltem canâ nebulâ. 4. Vt vicissim in loco spectaculi coelum purissimum & sudum fuerit & breuia crepuscula. Hisce datis, luna, si non ipsius cornu lineâ tenuissimâ; at saltem luce, quam à terrâ magnam habebat, enitêre visumque mouere claro meridie potuit. Quomodo scimus, quot horas luna de nocte luceat: Etsi hoc quoque magnam habet varietatem, ob causarum supra recensitarum primas quatuor: Plinius tamen omnem hanc varietatem regula generali complectitur, quae medium inter enormia tenet. Luces, dotrantes semiuncias horarum adiiciens ab secundâ vsque ad plinum orbem, detrahensque in diminutionem. Sensus est: quot dies sunt in aetate lunae, tot dodrantes totque semiuncias horarum(qualium nox quaelibet habet duodecimj illam lucere vsque dum occidit, & hoc quidem à noua ad plenam, seu aetatem lunae 15. dierum. Indè verò quot accedunt dies aetati lunae suprars. totidem dodrantes, totidemque semiuncias rursum detrahendas à numeto horarum 12. cum aetate dier. 15. collecto: dodrans horae est 45. minuta, semiuncia 2 1/2. minuta summa 4 74. quae sumpta quindecies efficiunt ferè horas 12. Nnnn 4 IV. DE CONFIGVRATIONIBVS PLA","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 838","label":"DE ILLVMINATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/838","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/838"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 840","label":"NETARVM INTER SESE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/840","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/840"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}