{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 883","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 883","ref":"883","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/883","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/883","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/883.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Hactenus quidem erat idem locus sideris veri locus apparens, hoc est, visibilis. Verus enim locus dicebatur respectu Medii, qui fingitur; apparens verò, quia linea veri motus ex coatro terrae educebatur, à quo visus in superficie terrae respectu immensi planetarum interualli non distabacali uo interallo sensibili; Non igitur sensibiliter alius apparebat locus sidtis, visui in superficie constituto; quam eraeverus lint ex centro terrae eductae. At iam porrò, tanta est lunae propinquitas ad ter tam, vt contemnere non possimus visus in terrae superficie constituti distantiam à terrae centroVerum itaque locum ostendit, vt hactenus, recta, ex tentro telluris per centrum sideris in sphaeram fixatum educta; apparentem verò seu visibilem, recta ex proposito superficiei loco, per centrum sideris in superficiem fixarum educta. Differentia vtriusque loci, veti scilicet & apparentis seu visibilis, dicitur parallaxis iltitudinis. Quando igitur vero loco solis occurrit linea veri loci lunae, copula vera erit, quando linea visi oci lunae, copula visibilis. Quid est igitur Parallaxis altitudinis? Est arcus circuli verticalis per locum verum centri corporis lunae ducti, interceptus inter hunc & locum sisibilem. In schemate libri III. fol. 362. sit V. vertex VO. vertica lis seu Azimuthalis, & in eo R. locus lunae verus, S. visibilis: erit RS parallaxis altitudinis. Quid sunt parallaxis longitudinis, & parall. latitudinis?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 882","label":"DE ECLIPSI SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/882","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/882"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 884","label":"DE ECLIPSI SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/884","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/884"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}