{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 9","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/9.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Quaelibet natio, si non fuerit imbuta orbis notitiâ, naturae visusque instinctu, putat suam patriam esse in centro seu medio hujus plani circuli. Credunt id adhuc hodie vulgus Iudaeorum, Ierosolymas, gentis suae pristinam patriam, sitam esse in medio Mundi. De Aquis vero quid videtur hominibus? Quia hominibus, quam possunt longissimè Term progredientibus, tandem occurrit Oceanus, ideo quidam putant, terram instar disci innatare aquis, aquas verò contineri parte inferiore coeli ceu vase. Vnde poetae Oceanum faciunt patrem rerum: alij contra, extra Oceanum terris circumfusum, alium concipiunt Terrae limbum, qui contineat Oceanum, ne effluat, ijdemque & substernunt ei terram, eândem de causa, dicentes, Aquas sustineri à Terris. Praeter hos sunt & tertij, quibus cùm Oceanus videatur altior esse Terris, si quis inspiciat illum ex littoribus, ideò illis existimatur terra, quasi demissa, inter aquas fundari, & custodiri à Dei omnipotentiâ supernaturaliter, ne imminentes ex alto aquae revertantur operire eam. Quid vero putant vulgò substerni utrique rei, Terrae sc. & Aquis? ninibus de fundamento, cui tanta itatur, adeò, ut tot jam seculis firis stet, nec deorsum labascat, multa ofma & in inter priscos philosophos Hefunraclitus, & inter Ecclesiasticos scriptores Lactantius, qui dicerent, illam infinitis radicibus deorsum extendi. Quid tandem de altera mundi parte, sc. de Coelo ejusque magnitudine? Coelum existimant homines non multò majus esse Terrarum orbe, quippe circulo extremo terris & Oceano connexum, ita ut terminet terras, progredieutibusque eò vsque, si fieri posset, esse occursura extrema coeli, impedientia progressum ulteriorem.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 8","label":"ASTRONOMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/8"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 10","label":"ASTRONOMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/10"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}