{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 91","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/91.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Quan tacunque, tamen mundi portio quovis tempore cernatur, ea imagiatione Sphaerae circa visum descriptae & horizonte circulo bisectae, censetur esse perfectum hemisphaerium Pone Terram O eße medio loco inter I extremitatem beri Zodiaci seu fixarum & inter A centrum: itaque COE, quae est ipsi AI ad rectos, resecabit ClEtertiam partem, eritque CNE arcus duplus ipsius CIE. Atnihil ominus visus in O constitutus haberet arcum CIE pro semicirculo non minus quam arcum CNE. Fixas enim omnes in ICN, transferret. per rectas ex O eductas in circellum minorem ex O descisprum. Signa bina, in quorum uno cernitur Luna deficiens, in altero Sol, non Viderentur ex Terra invicem opposita, si terra non eßet in medio, Equidem si Terra non inter Solem & lunam intercederet, non videret luminaria in locis oppositis. At cum Luna deficit, terra interlocatur inter luminaria, quia ipsa terra est, quae umbra sui corporis lunam incolvit. Ergo necesse est, lunam deficientem in oppoitio Solis spectari, quocung. Terram eclipsantem cum luna eclipsata reposueris Semper oriente luna eclipsatâ Sol occidit, oriturque occidente illa eclipsata Et hoc per totum terrae ambitum, ubicunque Eclipsis in horizontem incidit. An non hinc probatur, terram esse in medio Mundi? Von sequitur hoc, sed solum Illud Tertam cum luminaribus in eadem linea recta esse, quando luna deficit. Posset autem idem fieri, si terra cum orbe Lunae proximè ipsas fixas collocaretur. Apparetqe, idem necessariò etiam in globo lovis, posito quod in eo sint observatores siderum, cum eclipsantur ab illo, quatuor Lunulae loviales: non obstante quod Iupiter longissimà axtra medium Mundi circumit. Terra nec est in plano aequatoris extra axem mundi, nec in axe Mundi extra planum aequatoris, nec extra utrumque simul. ut colligitur ex multis signis seu effectibus Apparentijsque: ergò erit in utroque simul, & sic in medio mundi, seu in centro. Nec in FB. extra QB.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 90","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/90"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 92","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/92"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}