{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 916","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 916","ref":"916","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/916","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/916","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/916.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Quomodo ex hac hypothesi sequitur Obliquitatis Eclipticae variatio? Nondum sufficit haec hypothesis: posset enim aliquis dicere, axem telluris retinere constantem inclinationem ad planum suae Eclipticae temporaneae: semperque manere arcum distantiae polorum PF. eundem. Oportet igitur haec duo insuper addere, 1. quod axis turbinationis telluris constanti angulo inclinetur ad axem turbinationis solis seu polum Regium A. (id quod per se verisimile, cum haec sint duo principia prima motuum mundanoru a omnium, vt libr. IV. demonstratum est 6 oc secuti sumus lib. III. fol. 244. seu, quod circulu LM sub quo Polus Mundi per fixas, incedit, sit ex A. Polo Regio descriptus, 2. quòd polus Eclipticae temporariae P. sit celerior circa A. in antecedentia, quàm Polus Mundi E. Quanta est latitudo seu Inclinatio maxima limitis, seu quanta distantia Polorum PA. Eclipticae & Regiae: & quanta Poli Mundi F. distantia à Polo Regio A. & vnde deducitur? Varia posset sumi quantitas horum arcuum. Valeant igitur coniecturae, qualibus nec Alphonsini nec Copernicus abstinuerunt. Illi namque mille Iubilaeis, & mille Hebdomadibus annorum definiuerunt reditus fixarum & circellorum: Copernicus verò commensurabilem fecit Eclipticae obliquationem & aequinoctiorum praecessionem, ratione temporis: vterque probabilitatem secutus est, citra necessitat n demonstratiuam. Dican Dicamus itaque & nos polum Eclipticae initio Mundi fuisse in Q. quando polus Mundi in C. vt QA. esset rectus, & tunc AC. vel QC. fuisse Gr. 24. 17. pr. 40. sec. vti ita superficies Zonarum temperatarum aequarent suide lib. III. fol. 337 perficies AB. esse gr. 1. 47. pr. 40. se. Dicamu BD. sit gr. 22. 30. pr.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 915","label":"MES ASTRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/915","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/915"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 917","label":"MES ASTRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/917","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/917"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}