{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 928","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 928","ref":"928","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/928","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/928","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/928.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Quid igitur est quod Plinius alicubi, necnon & Columella suu adhuc temporibus, transscribunt illa etiam XV. Cal. atinnem illis ex confusione dipsisse: cuius duae possunt Prima sit ista: cum enim ostendi ver cho; solstitia, puta Chaldaica, hausissent ex confici in octauis partibus signorum, eoque emendatè vtendum obseruatione solstitiorum; ipsi transferentes hoc dogma ad solstitia Hipparchica, iam dudum à Caesare emendata, scilicet ad VIII. Cal. adscripta, perinde ac si illa adhuc emendatione egerent, octauisque signorum partibus accommodata essent, ad primas ille partes signorum seu octauas retrò transferenda, & sic ab VIII. Cal. ad XV. Cal. ascendendum sibi transuerunt. Altera errandi occasio sit ex Eudoxi sphaera rudi, vt in qua Coluri per media signa Cancri & Capricorni, Arietis & librae transibant. Et id quidem si asterismos spectes, fuerat aliquando: talemque sphaeram, plurimis retrò saeculis accommodatam, Eudoxius fortasse nactus erat. Sed esto transiuerint Coluri per media non Asterismorum sed Dodecatemoriorum Zodiaci. Fieri itaque potuit, vt Columella, solem Calendis in Coluro versari solstitiumque ibi, sed Chaldaicum, & obsoletum vetustate conficere reputans, censuerit sibi verum sui temporis solstitium apud initium Cancri, quod 15. gradibus antecedebat in Eudoxi sphaera, quaerendum, eaque ratione numerum à Cal. ad XV. Cal.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 927","label":"MES ASTRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/927","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/927"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 929","label":"MES ASTRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/929","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/929"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}